- TRITON
- I.TRITONAfricae fluv. ex Tritonide palude erumpens, et in mare Africum, apud Tacapen Urb. unde Rio di Caps dicitur, influens, hortis Hesperideum proximus, 6. mill. pass. a Pacapis, Ferrar.Eius meminit Claudian. De laud. Stil. l. 1. v. 251.Hesperidumque Triton, et Gir, ditissimus amnis.Ab huius nomine Pallas Tritonis, et Tritonia dicitur, quod circa hunc fluv. vel lacum primum apparuerit. Lucan. l. 9. v. 350.Hanc et Pallas amat, patriô quod vertice nataTerrarum primam Libyem 8nam proxtma caelo est,Quod probat ipse calor) tetigit: stagnique quitetaVultus vidit aqua, posuitque in margine plantas,Et se dilectâ Tritonida dixit ab undâ.Silius, l. 3. v. 322.Hinc qui stagna colunt Tritonidos alta paludis,Quâ virgo (at fama est) bellatrix edita lymphâInvento primam Libyen perfudit olivo.Hinc Tritoniacus. Ovid. l. 15. Mat. v. 358.Quum Tritoniacam novies subiêre paludem.Ceterum fluv. hic Triton tarih a Poenis dicebatur, ὐπο τῆς νομῆς, a pascuo, scil. quia Nomadum pascuis initium erat a Tritone. Cum enim reliqua pars Africae utplurimum sit arabilis, a Tritone usque in aegyptum plerique erant meri Nomades, carne solum et lacticiniis vesci soliti. Herodot. in Melpomene: Μέχρι τῆς Τριτωνίδος λίμνης ἐπ᾿ Αἴγυπτον Νομάδες εἰσὶ κρεοφάγοι τε καὶ γαλακτοπόται Λίβυες. Vide Bochart. de Ph. Colon. p. 533. In hac palude Phla insulam ponit Herodotus: In finibus Cyrenes, una cum templo Veneris, hanc paludem Lago di Caps, Marmolio dictam, describit Strabo. Alia est Triton palus ad montem Atlantem proxime Oceanum. Diod. l. 3. (cuius secundum quosdam meminit Claudian. l. 1. de laud. Stil. v. 251.Hesperidum Triton, et Gir ditisimus amnis.)Quil. 5. Tritonem fluv. in Creta: Strabo et Pausanias fluvium parvum Boeotiae cognominem habent, apud Alalcomenas urbem: ubi Minervam natam educatamque ferunt: quod Diodorus ad Tritonem Cretae fluv. alii ad eum, qui in Africa est, referunt. Ceterum de Tritonia Minera vide Meursium de regn. Athen. p. 17. Nic. Lloyd.II.TRITONDeus marinus, Neptuni et Salaciae marinae Nymphae fil. quem poetae fingunt Neptuni tubicinem, fuisse. Virg. l. 1. Aen. v. 148.Cymothoe simul et Triton adnixus acutoDetrudunt naves scopulo. ————Ovid. l. 2. Metam. v. 8.Caeruleos habet unda Deos, Tritona canorumProteaque ambiguum. —Idem, l. 1. Met. v. 333.Caeruleum Tritona vocat, conchâque sonantiInspirare iubet stuctus.Statius, l. 5. Theb. v. 707.— Geminusque ad Spumea Triton.Frena natans ——Sidonius Apollinaris:Pistrigero quae concha vehit Tritone.Tritonas in fastigio aedis Saturni et Opis Romae cum buccinis superpositos fuisse, refert Macrob. Saturnal. l. 1. c. 8. quô significare voluerunt veteres a Saturni memoria ad nostram aetatem Historiam elatam et vocalem esse, cum ante eum muta, et obscura ac incognita fuerit, id quod testabantur caudae Tritionum humi mersae ac absconditae, vide Thom. Dempster. Antiquit. Rom. l. 2. c. 4. De Tritonibus plura Plin. l. 9. c. 5. Nic. Lloydius. Ut hoc addam, notissimus is equisonum Neptuninorum Barthio, ad Thebaid. Statianam 5. v. 707. ubi eodem ministrô ad sedandas revocandasque aquas Neptunum uti, docet ex Ovidio, Met. l. 1. Alii pluresfingebantur ad ministerium Veneris aequoreae, perque aequor iter facientis, quorum principem pulchre describit Claudian. in Nuptiis Hororn: de reliquis argute Appuleius, Met. l. 4. Vectam certe Tritone per mare Venmerem etiam Nonnus habet, l. 1.Η῍λοφίῃ Τρίτωνος ἐφεξομένην Α᾿φροδίτην.Quod quâ celeritate fieri consueverit, indigitat Claudianus, v. 148.———— ter pectora movit,Iam quarto Paphias tractu sulcabat arenas.Imo omnium Deorum marinorum buccinatores et tibicines habiti sunt: cuiusmodi buccinicinum par visendum secundum Veter. monumenta, a Mariangelo Accursio, proavo suo, donô missum Româ, se asservare, scribit Casp. Barthius ad Achilleidem Papin. l. 1. v. 54. Vide quoque eum ad Epithalamium Honorii. Hic in Theatris olim Tritones buccina mugientes soliti produci. corn. Severus in Aetna,Nam veluti resoinante diu Tritone canorô,Pellit opus collectus aquae, victusque movêreSpiritus, et longas emugit buccina voces,Carmineque irriguô magni cortina theatriImparibus numerosâ modis canit arte regentis,Quae tenuem impellesn animam subremigat undam.Quod spectaculum inde in Naumachiam suam transtulit Claudius Caesar, apud Sueton. c. 21. Hoc spectaculo classis Sicula et rhodia concurrerunt, duodenarum triremium singulae, exciente buceinâ tritone argenteô, qui e medio lacu per machinam emperserat. ad quem locum vide Isaac. Casaubonum; et alia quaedam, huc facientia infra. De Tritone vetp aeneo, qui in mera marmorea turris ocogonae Andronici positus, atque ad omnem venti auram versatilis, virgâ, quis ventus flaret, indicabat, Salmasium adi ad Solin. p. 1245. uti de navibus quibusdam apud Veteres hôc nomine insignibus, Barthium ad Statium, Theobaid. l. 5. v. 731. et hîc, in vocibus Parasemon, item Tutela.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.